+ betűméret | - betűméret

MERCURIUS VERIDICUS EX HUNGARIA

Nitriae, 16. Mensis Augusti. 1705

Mercurius Veridicus Ex Hungaria 1705. Augusti Pag. 1. TError panicus invaserat primum has oras, ex moderno praelio, ad Arcem Veres-ko inito, qui tamen post melius cognitum rei statum, certasque relationes, subito resedit, rebus hoc modo se habentibus: Postquam Hostis ad extrema redacto fortalitio Leopoldino succurrere conatus est, strato super Danubium ponte eoque trajecto, in campis Arcis Szente castra metatus est, ac sub mediam noctem Vallum nostrum, ad Fluminis Vagi ripam pro conservatione pontis positum, furioso impetu aggressus, postquam insultum ter repetiit, toties itidem virtute Baronis Nicolai Prinyi, Cohortium Pedestrium Brigaderi, repulsus est, tam exquisita sui cum clade, ut caesis quam plurimis, ac pluribus sauciatis, aliquot currus cadaveribus repleret, ac ad tegendum occisorum numerum, eadem nocte humaret. Quamvis vero datis Serenissimi Principis ordinibus, magna pars Exercitus, per superiorem pontem eo fine transire jussus est, ut hostem (qui Armadam Nostram abesse ratus securius quievit) ante auroram summa vi adoriretur: nihilominus ob nimiam cunctationem res effectu caruit, cum alias communi opinione credatur, hostem ea nocte internecione deleri potuisse. Altero itáque die, recta Leopoldinum iter suum direxit, ac insidiarum nescius, denuo in alterum Vallum incidit, ac per certos ictus adeo feliciter repressus est, ut viam longiorem quaerere cogeretur, ac tantopere confunderetur, ut si hic denuo a Nostratibus invasus fuisset, certo certius profligatum lugeret nunc Austria; verum Deo aliter disponente, intentionem suam assecutus est, ac dum miles Rákóczianus praelium distulit, hostis dictum Fortalitium commeatu juvit, militeque praesidiario auxit, tanto furore in proximam Civitatem Galgócz irruens, ut eam totam cum Arce pulcherrima igni daret, ac pluribus Incolis contra Cartellam caesis, ne mendicis quidem in Xenodochio repertis parceret. Interea Exercitus Noster exitum Hostis a valle Leopoldina avide praestolabatur, quem ut Generales Caesarei conspexerunt bene ordinatum, haesit diutius totus exercitus hostilis viam effugii quaerendo; ideoque hinc inde cavillando, ac nunc Moraviam versus, nunc retrorsum iter suum dirigendo, magno fatigio Nostrates vexavit, eo potissimum certo fine, ut constrictum locum commode pro tuta-

mine


(2.)

Mercurius Veridicus Ex Hungaria 1705. Augusti Pag. 2. mine sui eligeret, ac tempori moras necteret; prouti etiam ad latus collis intra lutosum fluvium se recipiendo, postquam sat diu tormentorum ictibus certatum est, ac ob serotinitatem temporis, (namque jam imminebat hora quinta pomeridiana) neutri parti praelium ea die inire mens esset, accidit, ut Hostis certum passum ad quandam Molam occupare intenderet, ac ideo aliquas Companias Militiae suae illuc mitteret, quod cum nostrates conspicarentur, ad expellendum Hostem pares vires opposuerunt idipsumque Hostis suis succurrendo industriose egit, ut ex hac levi occasione fere ad Generale praelium res devenerit, prout etiam multi ex Nostris, sine Ordinibus in hostem ruere coeperunt. Et siquidem Militia pedestris longe aberat, neque Equestris, Militiae hostili pedestri commode, ob angustiam loci, oppositasque picatas trabes, se opponere poterat, pauca Infanteria Nostra disturbata est, salutémque sibi fuga quaesivit, et hinc maxima pars Exercitus, rerum alias quid ageretur ignara, praesertim ex vesperascente caelo, tantam confusionem adiit, ut lineas suas linquendo, hinc inde dilaberetur. Tormenta omnia eadem nocte reducta sunt, praeter aliquot currus Artilleriae relictos, quorum pecora abacta sunt. Caedes ab utrinque (prout ex cadaveribus cognitum est) pauca fuit in praelio, ac ne ducentorum quidem numerum excessit; si tamen clades a tempore exitus hostis, ab Insula Danubii, consideranda est, duplo major hostem mansit, nostratesque fugae ignominia secuta est; quamvis eadem nocte, postquam hostis campum obtinuit, pariter pars etiam Exercitus Nostri, campum Hostis occupavit, ac eadem nocte ibidem in vicinitate quievit.

Ex Castris Serenissimi principis, ad Ivanka positis. 23. Augusti.

SErenissimus Transylvaniae Princeps, tum ad peragendas, de futuris Regni Comitiis dispositiones, tum vero, ut operationes hostis observare, ac iisdem commodius resistere possit, hic castra metatur, ad Excellen. Dnnum Supremum Generalem Comitem Bertsényi, tertio post praelium die, ad subjugandam amicis modis Moraviam, cum justa Exercitus parte exmisit, a quo receptae hodie Literae referunt: Quod postquam fines Hungariae transiit, praevie tria millia Militum Equestrium partim in fines Austriae, partim in viscera Moraviae ire iussit, iis cum Ordinibus, ut populo significarent, ut si qui Incolarum se dederent, amice tractarentur, ac in confoederationem propulsandi Jugi assumerentur; signantérque Silesitae hactenus nihil offensive agentes, quousque se a ho-

stilita-


(3.)

stilitate averterint, ab inimicitiis immunes reddantur; alii vero rigidioris cervicis, et qui hostilia arma in se verterent, rapinae et praedae subjicerentur; se vero cum corpore exercitus ad Fluvium Moraviae sic dictum substitisse, ac postquam Vallum Hostile Rohatecz obsedisset, continuisque Tormentorum ictibus quassasset, insultu fervido expugnasse ac occupasse; caesisque plurimis, centum quadraginta, ex iis sese dedentibus, in captivitatem traxisse, ac ad Castra Principis exmissos esse;  tam longe latéque divagantibus Hungarorum Armis, ut ipsos Olomuczenses campos peterent, ac ab inde quicquid hostile occurreret, redeuntibus in praedam iret. Et siquidem praetitulatus Generalis ordines habet, ulterius quóque ibidem se retinendi, antequam hae Novellae ad manus Exterorum veniant, audientur plenius residui eorum actus, eo duntaxat tendentes, ut pristinus libero Regno Status, ac per hoc etiam publica Europae Pax redeat.

Quantum ad Pacem. Etsi hactenus omnium votis operata sit, Literae tamen D. Mediatorum, mentem Aulae Viennensis exprimentes, Caesareis Deputatis huc transmissae, animos Hungarorum ad continuandum bellum magis indurant, de verbo ad verbum hoc sensu sonantes: Reverendissimis et Perillustris Domini Domini. Ex Literis Dominationum Vestrarum Reverendissimae et Perillustris, de decimo nono et vigesimo ab Uyvárino, per Dominum Baronem Szirmai huc transmissis, nec non ab aliis, de vigesimo quarto et quinto, Mensis currentis a Mocsonok datis, quas per ejusdem Secretarium hodie accepimus, libenter intelleximus, Confoederatos Hungaros constanti animo, in bonam et securam pacem, et a tractatu ineundo, non alienos esse. Quoniam vero Dominationes Vestrae metuunt, ne bene coepto negotio, ex appropinquatione tantorum utrínque Exercituum, ingens immineret impedimentum et discrimen, ex hac parte officia nostra interposuimus, ut Sacra Caesarea Majestas, suum Militem pro aliquibus diebus continere dignaretur. De quo Caesarea Majestas Clementissimam Suam Mentem, sequenti modo aperuit: Sibi vel maxime de sincera Confoederatorum Hungarorum intentione, super Pacis instituendum tractatum constare posse, si antecendenter rite declaraverint. (1.) Se nihil de jure succesionis moturos, nec illud in dubium vocaturos. (2.) Se a restitutione clausulae Decreti Andreae Regis destituros, et (3.) Se quaestionem de puncto Guarantiae, ad tractatum ipsum remissuros, uti per ultimas Literas Nostras fusius explicavimus: qua praevia facta declaratione, sua Sacra Caesarea Majestas, omnia ad tractatum necessaria disponet. Et

A 2

ne ali-


(4.)

Mercurius Veridicus Ex Hungaria 1705. Augusti Pag. 4.ne aliquis Armorum conflictus salutari huic operi obstet, Sacra Caesarea Majestas, suis Belli ducibus mandabit, ut cessatio omnium hostilitatum ad Octiduum ex utráque parte hac conditione stabiliatur. Ut Confoederatorum trans Vagum receptae copiae, intra hunc Fluvium et Danubium se continere obstrictae sint. Vicissimque Sacrae Caesareae Majestatis Exercitus ex hac Danubii parte tranquille manebit. Intra hocce octidui spatium vero sua Majestas Sacratissima, de modo et forma tractandi ulterius proponenda, clementissime paterno amore, ac perbenigno tranquillitatis restabiliendae studio exaudiet. Si Confoederati Hungari in conditiones has (uti speramus) statim consentient, oportunum credimus lucrandi temporis gratia; et ne quid infausti interim contingat, ut exoptata declaratio, per Eundem, qui ad Nos redibit Cursorem, Sacratissimae Caesareae Majestatis Belli Ducibus, in transitu exhibeatur pro Notitia; quibus praevie jam injunctum est, ut eo casu ipso facto, secundum modum supra dictum, ab omni hostilitate abstineant. Haec omnia ipsi Celsissimo Archi-Episcopo scripsissemus, si Nobis de ejusdem bona valetudine et adventu omnino liqueret, cui interim omnia prospera apprecamur, et nos obsequiosissime commendamus permanentes Reverendissimis, ac Perillustribus Dominationibus Vestris ad serviendum paratissimi: Georgius Stepney, Jacobus Joh. Hammel Brujninx, Viennae Austriae, die 29. Julii 1705. Cum vero praescriptum harum tenorem Serenissimus princeps, in sincerum examen traxisset, ac ex eo evidenter intellexisset, quod Aula Viennensis, neque violento Haereditario Juri cedere, neque aboliti Andreae Regis Decreti restitutionem admittere vellet, ac Guarantiam (quae primaria Hungariae conservandae basis est, ac ante omnem Tractatum per Aulam Viennensem primum resolvenda adurgetur) ad ipsum saltem Tractatum disputandum relegaret, ideoque ad dandam super his resolutionem, Octiduum ambitiose praescriberet, tale medio Caesarei Deputati Archi-Episcopi Colocensis dedit Aulae rescriptum, Toti Orbi pro dignoscenda Negotiationis sinceritate communicandum, uti sequitur: Celsissime Princeps Parens mihi observandissime. Indefessus meus, isque continuus labor, qui in operanda Patriae meae felicitate, dies noctesque conjungit, ob continuas propemodum bellicas operationes, unice retardavit responsum ad Celsitudinis Vestrae Literas, quibus extractus Literarum Dominorum mediatorum inclusus fuerat. Speraveram indubius ad eum jam me deduxisse terminum desideratissimae Pacis tractatum, quod superatis magna ex parte diffidentiarum scaturiginibus, per sinceri animi mei documenta, felix salutaris operis dabitur initium; nec pro exiguo fundamento, servive-

rat


(5.)

Mercurius Veridicus Ex Hungaria 1705. Augusti Pag. 5. rat mihi aequanimis Dominorum Mediatorum oblatio, qua mediante; impartialem suam eamque sedulam appromiserant operam, ut vel dubitare nefas duxerim, quin tam diuturnus negotiationis tractus, tandem felicem non obtineat Coronidem; accedebat his pronus nunc Regnantis Majestatis, adhuc vivente Patre animus, quo se Gentem Hungaram, non tantum complecti, sed et infelicitati ejus propemodum condolere visus fuera; reddidit spem meam infallibilem, clausulae Juramenti, per postremas Dominorum Mediatorum Literas data explicatio, tanta cum fiducia, ut digne arbitrarer, ad inchoationem negotiorum superfuturum nihil: Ast vix non novissima prioribus pejora esse censuerim, transmissum legens extractum: Quod si enim prioribus, vel maxime duobus punctis praevio tractatu consensum fuerit, quid de usu legum convenire oportet contracta basi earum? Quid praeter haec propemodum de trivialibus agentibus, mediatione Guarantiaque opus erit? ubi exula Libertate, Regni vulnera incurabilia remanerent. Duram profecto conditionem negare non possum, ubi primo impositis catenis demum agi deberet, nunquis liber aut captivus dici debeat? Pro quibus Celsitudo Vestra fidem suam impignorare, iteratis vicibus jussus, repetitis assecurationibus executus est, tanta cum Energia assecurans, Majestatem suam cuncta ea servaturam, quae Legibus consona fore reperta fuerint. Quid mirandum est, Guarantiam me tam constanter adurgere, siquidem et ipsa negotiationis praeliminaria, tantis iisque continuis variationibus subjecta sunt, quibus scriptae assecurationes, fideique Celsitudinis Vestrae (ut dictum) impignorationes, continua mutatione labefactantur, nec de reliquis cunctis tractatu concludendis, aliud credendum superesset, nisi toties petita Guarantia firmata transmitterentur in posteros. Sed justo dolore correptum retraho calamum, ignarus plusne effusum, an effundendum lugeam Civium sangvinem, eo directas esse videns intentiones, ut a justo dolore excitatae Patriae meae flammae, non ablata, sed sopita diffidentia, non in tantum extinguantur, quantum cineribus coopertae, in subsecuturum conserventur incendium. Octiduum pro resolutione datur, quam propemodum triennio sparsus cruor, furensque Bellona obtinere nequivit. Sed si cuncta haec silentio involuta relinquerem, a quo resolutio expectanda est, non convocatis Statibus? Cui haec communicanda sunt? siquidem notum esse potuit, nec me, nec alium ullum, Regni negotia sine consensu Statuum tractanda assumpsisse. Scrutator Cordium Princeps Pacis, sic sit Judex sinceritatis meae, prout eam sublatis a parte mea cunctis difficultatibus, patefacere studueram; sit et Ultor Justae Causae, in cuius op-

A 3

pressio


(6.)

Mercurius Veridicus Ex Hungaria 1705. Augusti Pag. 5. pressionem, novis his, quaesitisque coloratis sub praetextibus tenditur, et effundendum innocentum sangvinem justi furoris sui gladio ab iis expetat, qui justae legalisque Pacis tranquillitatem reducere non desiderant. Quod porro me attinet, cum de his resolvere, nec posse, nec authoritatis meae est, ea denuo ad futurum Regni Conventum relegans, quosvis adversantis fortunae fluctus, immobili animo sustinens, fata secura virtute sequar, tanto puriori conscientia, quanto ab ea minus arguor, me nihil in omnibus omisisse, quae ad reducendam dulcissimae Patriae meae Libertatem, sive Pace, sive bello procurandam, de re esse judicavi. Quod si vero a parte adversa idem est animus, quid ad publicatum Statuum Conventum armis opus est? ubi de cunctis his deliberandum eveniet, nisi ne fors (quod credere nolim) apparenter blandientis fortunae potius illecebris, quam Legum Justitiae det Sua Majestas locum, et Justitiam desiderantium indurato corde sitiat sangvinem. Haec igitur dum sincero corde Celsitudini Vestrae, responsi loco notificata esse volui, eidem prospera cuncta desiderans permaneo, etc. Datum ex Castris ad Vagum positis, die 17. Augusti. 1705.

Ex bloquada ad Trencsinium 20. Augusti.

POstquam Hostis ex falsis rumoribus, Arma Hungara per modernum praelium discussa fore persvasus est, tumide ex Moravia quoque, ante biduum erupit, Praesidio huic commeatum adducens; et cum Generalis Noster Stephanus Petróczi, peracti status scius esset, animos Bloquadae confirmando, in occursum hosti ire jussit, ademptoque commeatu, resistentem partim in fugam dedit, partim victoriose profligavit.

Ujvárino, 19. Augusti.

HIc omnia parantur ad defensionem fortalitii, eo quod hostis, postquam se in Insulam Csaló-koz, alias Schutt, recepit, pontem super Danubio ad Vicum Guta sternere refertur, ac Fortalitium hoc obsidere velle spargitur. Et quamvis irritum hunc fore hostis conatum speremus; ut tamen eo felicius Comitia Regni peragi possint, pars Exercitus Nostri, in omnem casum hic excubias actura creditur. Dicitur porro, Hostem vallum suum Békavár nuncupatum deseruisse, ac actu in demolitione ejusdem laborare, eo, ut creditur, fine, ut ad succurrendum Moraviae, reprimendosque Milites Rákóczianos in Trans-Danubiana parte viriliter agentes, ire possit. Colonellus Szekeres, Comitem quoque Georgium Szétsény incaptivasse dicitur.

Ex Trans-


Mercurius Veridicus Ex Hungaria 1705. Augusti Pag. 7. 

(7.)

Ex Transylvania, 16. Augusti.

HIc per DEI Gratiam omnia pro Voto succedunt. Occupato Medgyes: Fortalitium Szamos-újvár, post Bloquadae diuturnitatem, ad gratiam et disgratiam Serenissimi Principis, se dedere coactum est, Praesidiariique omnes, exceptis Officialibus, Armis Confoederatorum associati sunt. Cum vero ad propulsandam Caesaream vim, nihil potius visum est, quam ut Passus Veres-Torony nuncupatus (beneficio cujus ex Moldavia commeatu se Cibinium juvit) occuparetur, Excellentissimus Generalis Simon Forgáts, summo studio ac aperto Marte adoriri eum jussit, caesisque ad unum Praesidiariis omnibus, cruento insultu Juris Rákócziani effecit: ideoque Cibinio jam circumquaque occluso, ac ad annonae caritatem redacto, Consilium Rabuthinianum, ad decipiendum populum hactenus fallax, minus sufficit; cum idem Generalis exemplo Ducis Caesarei Básta (qui vertente nunc saeculo Transylvania expulsus est) vindicem hanc sententiam quotidie audire cogitur: Successere novi, veteres migrate Coloni.